Today With Zwingli

His friend Oecolampadius sent this little letter on 18 October, 1525.  Per usual when the two friends wrote each other, the letter has gossip aplenty (or, maybe news, right?  Because gossip makes them sound so British) and book talk.  Book talk, can you imagine?  These two are always talking about books.

oeco24S. mi frater Erasmus certo scribere dicitur. Ambrosium “De sacramentis” ut persuadent Frobeniani, commendabit, quem ipse nunquam pro Ambrosii libro habuit. Quid si per opportunitatem et tu convinceres illum non esse eius authoris, cui dissimillimus est? At quid si etiam aberrarit? Multi se nobis opponent, quantum intelligo; proinde magna fiducia in dominum alacriter ad ea, quę ante nos sunt, procedamus [Phil. 3. 13]. Mitto tibi Nordlingiacensis literas, qui aliquanto mitigatior videtur, tametsi nescio quid suboleam. Tertullianum vult suarum partium. Strussius vult missum faciamus hominum doctrinas, quasi vero illis potius quam verbo dei credamus. Fac, ut quamprimum habeam ea, quae Pomerano respondisti; nam et nos unum atque alterum excipiemus iratorum istorum, ubi in lucem prodierint. Ludovicus Hezerus te salutat. Vertit librum nostrum. Id quod non iussi nec prohibui. Approbabo tamen, zwinglisi quidem adversariis molestum erit, quod populo fumos suos prodi vident. Fortassis apud vos curabit excudi. Nollem tamen publice divulgatum, quod domi meę transferatur liber.
Vale, bona spe domino serviens.

Basileę altera post Galli.
Tuus Oecolampadius.

Huldrico Zwinglio, Tigurinorum pastori fidelissimo, suo fratri.