A Little Gossip Between Oecolampadius and Zwingli

The Reformers loved to chat.  One can only imagine what they could have done with email…

Gratia et pax à Christo

Invenimus literas Pauli inter reculas eius, quas adolescens affert una cum pecuniis circiter viij florenos in batzis, quas apud te retine, ut vectori ex eis satisfacias et reliquum Paulo mittas. Nihil praeterea novi hic habemus. Adversarii nostri sua potentia satis abutuntur, sed verbo dei praevalere nequeunt, ita ut retrocedatur adhuc. Orationibus tamen vestris et aliorum semper egemus. Gratum est, quod Pellicanus advigilat nostrę apologię. Mittatur huc, quando commode poterit.

Salvus sit Pellicanus, uxor tua et cęteri symmistę. Vale.

Basileę 16. Augusti 1528.
Tuus Oecolampadius.
Huldrico Zwinglio, fratri suo charissimo.