Today With Zwingli

Absender: Haller, Berchtold
Empfänger: Zwingli
Ort: (Bern)
Datierung: 25 IV (1527)
Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 9

Salve, charissime Huldrich.

BerchtoldHallerScio te desiderare, quae feriis illis pascalibus aput nos acta sunt in deligendo magistratu. Sic ergo habe: Scriba forensis obiit; successit illi adulescens Georgius Schöni, qui paucis diebus aput te erat. Scultetus in officio mansit. Ioannes Bischoff in pandaretum electus est. Dominus a Müllinen cum duobus aliis e senatoria dignitate protrusus est. Lapides quoque exclusi sunt, et quod omnium maximum est: ad viginti annos nunc 4 pandareti cum 16 e civibus senatum minorem elegerunt ea conditione, ut per eos electos civium turma non haberet abiicere.

Nunc ablata est illis potestas, et concio universa civium senatum deligit. Sed quid dicam? Interim cum sic gratulamur omnes, mox oboritur nova crux. Advenerunt clam in urbem nostram a Basilęa anabaptistę, qui ad aliquos paucos nostratum divertentes sęmen suum, aut potius zizania, profuderunt [Mt. 13. 25ff.], ut iam, quemadmodum fertur, in vigenarium ferme numerum excreverint.

Convenimus quattuor ex eis, et colloquio mutuo adhortati sumus, ne plebem dehortentur ab auditione contionum nostrarum ob idolorum praesentiam, nisi prius doceant nos aut contra verbum agere aut obticere. Contendimus ad tres horas privatim, sed frustra. Hinc res delata est ad quattuor panderetos (!).

Hi summo mane nobis nescientibus domos eorum visitarunt, extorserunt copiam factionis eorum, quam nobis pręsentatam, ut super ea iuxta verbum decernamus, tibi mittimus veluti illarum contentionum et rerum omnium expertissimo, ut et tuum consilium communices, quo pacto rem cum illis aggrediamur. Deinde vides hic eorum arma et fundamina. Si quae habes, quae prius in commentariis praeteriveris, et quibus eorum placita evertamus, age, age, non negligas.

Consideramus omnes periculum urbis nostrę et totius Christianismi, ubi illę furię irrepserint. Scimus magistratum pronissimum esse ad eos propellendos; sed nostrum est omnia gladio spiritus [Eph. 6. 17], aut in suggestu aut publica collatione, refellere. Expectamus responsionem tuam. Maturato igitur opus est. Cęterum nihil dubites de me.

Francisco non deero, neque ipse mihi. Scopum scribe super articulos eorum. Admiserunt Ioannis et discipulorum Christi unum esse baptisma; pueros sanctos. Item, baptismum non esse ad (!) necessarium ad salutem. Sed aiunt, credentem non manere absque baptismo, deinde revertuntur et dicunt, baptismum esse sub praecępto. Habes omnia, quae nos urgent. Salva sit tota vestratum ecclesia. His diebus mittentur nuncii ad totam ditionem propter mandatum et iuramentum abrogandum. Quicquid dominus dederit, non te latebit.

Vale et fac ecclesiam tuam orare pro nobis.

25. Aprilis 1527.
Tuus B. H., ex animo.