Zwingli’s Letter to Gregor Bünzli

zwingli_1833S.

Recte sentis, carissime Gregori, cum putas tibi licere a me, quęcunque usus requirat, petere; nam ego tuis respondere votis ita cupio, ut non possim magis, cum ob summam, qua praeditus es, pietatem, tum ob inveteratam longis annis amiciciam, quibus factum est, ut communi amico nostro Laurentio Moero, viro iuxta pio atque docto, ex animi mei sententia cnsilium dederim, nihil veritus quorundam insidiosas suspiciones. Malui enim ipse me malorum calumniis obiicere, quam virum tam probe de Christi doctrina sentientem in rerum suarum naufragium pertrahere; nam sacerdotium istuc, pro quo ad nos venit, ita extenuatum est, ut vix Euclionem aliquem vel Chremilum enutrire possit; taceo, quod pręstantior vir sit, quam qui rei tantum domesticę curam gerere debeat et non potius magni gregis esse dux.

Adde, quod Rhetiorum Curię docendo Christum longe plus boni parare potest, quam Tiguro tacendo ac ad sarcinas sedendo et nos expectando. Quod certe cogeretur; nam verbi ministerium a senatu nobis commendatum est, a quo munere citra sęnatus voluntatem sine tumultu deiici non possem. Quid facerem, qum is me per fidem eliceret, ut consulerem, et tu per amiciciam iuberes? Consului itaque, ut ad suos redeat nec deserat, nisi dei spiritus iubeat ex una civitate in aliam fugere [Matth. 10. 23], Rhetos Christo lucrifaciat.

Sic enim apud nos comparatum est, ut, si cum quibusdam canonicis sentiret, hostem haberet plebem; si contra eos, multum decederet rei; nam ea, quę promisimus, haud diserte expressimus. Ex quibus obiter id expiscari potes, quid de Christo sentiant quidam sacerdotes, atque hoc in urbe tam unanimi consensu recte credente. Sed fuerunt sacerdotum principes longe infestiores Christo et scribę, quam Herodes et Pilatus.

Quamobrem nihil inconstantię homini velim imputes: servasset, hercle, cum rerum dispendio fidem, nisi nos eum hac opinione liberavissemus. Vehementer enim dolebat Curiam suo euangelista privari, quę unde similem nactura esset, non occurrebat. Prudentes esse iussit Christus [Matth. 10. 16]. Vale et pauca, quę cum illo de sanctorum, hoc est divorum intercessione coram contulimus, hominem memorare iube.  Vale iterum.

Ex Tiguro, 3. Kalendas Ianuarias MCCCCCxxiij.
Huldrichus Zuinglius.