Today With Zwingli: An Interesting Letter to Myconius

Myconio suo Zuinglius S.

myconiusIncertus animi sum, an mala, quę nobis occurrunt (si tamen mala sunt), tibi significanda sint, homini supra modum clementię misericordięque dedito; vereor enim, nisi pręmuniero pectus tuum ἀλεξιφαρμάκοις, ne in tristiciam immoderatam incidas, tam es nostri studiosus. At mea precor tu eo animo feras, quo ipse fero; fero autem nunc ęquiter, qui tamen primum in eiulatum et luctum plus quam fęmineum prorupi, quod scilicet affectu repentino atque improviso obruerer; at mox me recepi, ut iam rursus mihi constem. Deo sit gratia. Ęque itaque feras, ut tandem rem aperiam, mortem germani nostri Andreę, optimę indolis adolescentis et spei maximę, quem heu pestis, sanguini, ut reor, nostro et glorię invidens, ipso die Elisabeth [19. Nov.] necavit, ad summum post annum, modo vixisset, ad te iturum, ut et tibi et filio per eum licuisset sine sudore gręcari. At tantum abest, ut cum deo expostulem, ut et me offeram. Hęc satis. Epistolam tuam aduc expecto et cantiones illas multivarias Xilotecto commodatas, quas nostri quottidie postulant.

Vale, et me iam orbum ama, ut solitus es. Pestis alioqui nihil crudescit; nam intra mensem haud scio, an supra 4 aut 5 homines ea interierint. Salvos opto uxorem, liberos, Xilotectum, provisorem, omnes.

Ex Tiguro ipso die Katarinę virginis anno etc. MCCCCCXX. Non habito domi nostrę, compulsus amicorum suasionibus potius, quam mortis metu etc. Mox redibo. Hęc scribo, ne mireris literas  non solito more signatas. Salutat te Franciscus Zinggius.  Myconio suo, rhetori Lucernano. – Dem schuolmeister gen Lucern.

Leave a Reply, but it will be moderated

Fill in your details below or click an icon to log in:

WordPress.com Logo

You are commenting using your WordPress.com account. Log Out / Change )

Twitter picture

You are commenting using your Twitter account. Log Out / Change )

Facebook photo

You are commenting using your Facebook account. Log Out / Change )

Google+ photo

You are commenting using your Google+ account. Log Out / Change )

Connecting to %s