Today With Zwingli

On 24 October, 1529, Zwingli published his edition of the Marburg Articles – along with marginal notes of his own. It’s intriguing in that it allows readers to see what Zwingli thought of each article, in his own words along with the finalized agreed-upon edition which the participants signed. The title of the FlugschriftNotae Zuinglii. Randbemerkungen Zwinglis zu den Marburger Artikeln von 1529.

So, for example, on the critical Article 15 (on the Supper)

[Zu Artikel 15 am Rand:] Nachtmal: Sic nos appellamus. Inferiores vocant sacrament des altars. Sacrament des waren, etc.: Sacramentum signum est veri corporis, etc. Non est igitur verum corpus. Fürnemlich: Principalis est manducatio spiritualis. In hac consentimus. Caput ergo religionis est salvum. Das wort von gott geben: hoc est, quomodo Christus suis verbis instituit. Hic religio monet, ne verba Christi velimus contemnere, sed illis uti quomodo hactenus usi sumus, deinde et mortem domini annunciare [vgl. 1.Kor.11,26]. Die gwüssen zuo glouben zuo bewegen: verbo scilicet domini passionis. Illud enim in hoc predicatur, ut sciamus, deum nobis esse propitium, quandoquidem filium suum pro nobis in mortem tradidit. Sed solus spiritus sanctus est, qui corda illuminat et per fidem iustificat. Idcirco in huiusmodi semper curavimus addi expositionem, qua intelligatur, fidem a solo deo esse. Est igitur huius loci sensus, usum sacramenti huius servari debere, quomodo Christus instituit. Instituit autem, ut memores simus, hoc est, annunciemus mortem eius, hoc est, gratias agamus et laudem demus ac gloriam propter hoc, quod pro nobis est crucifixus ac mortuus. Iam nimirum necessarium est, ut mors domini externo quoque verbo predicetur. Haec predicatio in hoc fit, ut pars confortetur, pars ad fidem informetur. Sed haec omnia non nostro verbo, etiamsi instrumentum sit, sed divina operatione in mentibus hominum perficiuntur.