Assuaging Rhegius’s Doubts

zwingli_ducatZwingli’s book on Original Sin had appeared in August of 1526.  His friend Rhegius read it but had some questions about it and was concerned that persons of less than adequate intellect might find in it hints of Origenism.  On 28 September of the same year he expressed these thoughts to Zwingli.

Zwingli replied in a letter of 16 October, 1526 as follows:

Recte putavisti, excidisse nobis, doctissime Urbane, Origenem in hac fuisse sententia, quem ante omnes olim diligentissime in his saltem, quae hodie circumferuntur, legimus. Sed oblivionis haec arbitror causa fuit, quod cacodęmonibus quiddam promittere videtur, quos in rationem nostram non admittimus. Hi enim per Adamum non corruerunt, igitur neque resurgent per Christum. Verba Marci [Marc. 16. 15f.] synecdochica sunt, ac de iis modo intelliguntur, qui audito euangelio non crediderunt.

Praecessit enim: “Praedicate euangelium”. Qui ergo praedicato euangelio credunt, inter beatos locantur; et contra, qui praedicato euangelio non credunt, diris mancipantur. Neque hoc electioni praeiudicat. Nam et qui ad Christum veniunt, per patrem huc trahuntur: haec est electio; et qui ad patrem veniunt, ab ipso eliguntur. Sic tamen, ut per Christum, salutis pignus, ad se tandem veniant, cum eis fruendum est perpetuis bonis.

Firmam enim esse oportet electionem, etiamsi, qui eliguntur, per unicum Christum adducantur. Eligi enim oportet eos quoque, qui ad Christum veniunt, et electos per eum in gloriam regni ingredi. Ipse enim est via, veritas et vita [Joh. 14. 6]. Sic et iste locus, quod sine fide impossibile sit aliquem deo placere [Hebr. 11. 6], synecdochicôs intelligi debet, de his modo, qui verbum audiunt, ac resiliunt, aut qui audiunt, ac recipiunt.

Qui vero per aetatem non audiunt, his universalibus non continentur. Apud illos enim nulla est praevaricatio, cum nulla sit apud eos lex. Si vero ex Christianis prognati sunt, iam virtute testamenti filii dei sunt; sin ex gentibus, iam nihil decernimus.

He has much more to say but that gives you a sense of his reply.