Today With Zwingli: A Letter from Oecolampadius

Pax Christi tecum, mi frater.

Non est, quod nos perturbet obsistentium nobis ferocia. Annon pacem, ut pręcepit dominus [Luc. 10. 5. 6], pręfati sumus? Nonne de gloria domini agitur? Quos parentes? quos amicos? quos doctores? quam creaturam agnoscemus? Nequaquam essemus veri nepotes Phinees.

Si vindicari cum mansuetudine poterit gloria patris, non patiemur, ut immites iure arguamur. Sin zelum docebit unctio, relinquemus spiritui suum impetum. Expectabimus tamen, quidnam scripturus sit Martinus, orabimusque, ne genio suo indulgeat.

Mitto hic, quę calumniis Fabri Capito noster feliciter respondit. Nescio, an Germanica legeris, quę multo feliciora sunt. Xylotectus hinc migravit post festum assumptionis die quarto, Christiane quidem, sed magno cum cruciatu.

Sępe illum invisi ęgrotantem, sed confuso sermone balbutientem ęgre intelligebam; imo plane  intelligebam, Christum in pectore ipsius inter dolores summos regnare.

Accepi tuos libellos, pro quibus gratiam habeo. In Petri Gynorii, quem Albanensem hic dicebamus, fasciculo nihil inveni pręter libellum Eccii, qui, qualis sit, statim et ego cognoscam. At nihil ille  dabit, quod non ipsissimum referat Eccium.

Vale.

3. Septembris.
Tuus Ęcolampadius.
Hic tibi commendari cupit, qui literas reddit.
Hulrico Zwinglio, euangelii fidelissimo ministro apud Tigurinos,  suo dulcissimo in Christo fratri.

oecolampadius_zwingli